De Admirandis, Pag. 12
 
Vanini, De Admirandis

/p. 12/ coelo velut in tabula nodum arbitrabantur, error

deprehenditur. Sidus enim est coelum suum densum

et coelum est sidus suum rarum. Quippe ex partium

situ propinquiore tollitur pelluciditas, id

quod in tela densiore aut rariore, familiari exemplo,

observari facile potest. Alex. – Bone Deus,

quantum iacturae fit ab ijs, qui te non audiunt!

I. C. – Imo vero ab ijs, qui me audiunt.

DIALOGUS III

De figura et colore coeli.

Alex. –

Age nunc, Doctor Subtilissime, inquiramus,

quaeso, qua de causa rotundam

coelum retineat figuram.

I. C. – In promptu ratio est: nempe

quia coelestis illius animalis aeternitati

atque divinitati convenientissima erat

aeterna divinaque figura, qualis est sola circularis.

Alex. – Cur illam aeternam nominas? I. C. –

Multis quidem de causis. Quia dissolvi non potest;

est enim continua et unilinea, neque

punctum habet cognitum aut ita designatum

ut sit principium dissolutionis, quemadmodum

habent aliae figurae; qua enim committuntur lineae

angulares, ibi desinit quodammodo trianguli

constitutio. Et profecto desinit, quia ad aliam

sese transfert lineam, ut quod in ea linearum

commissura non potest esse, sit in alia linea.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum